PROSEUCHA

PROSEUCHA
PROSEUCHA
a Graeco, προσευχὴ, i. e. precatio, Metonymice locum precationis seu Oratorium Iudaeorum saepissime signiscat: qualia loca an a Synagogis Scholisque Iudaeorum fuerint diversa, in quaestione est. Beza Notis in Actor. c. 16. v. 13. eadem cum Synagogis: Philo Iudaeus de vita Mos. cum Scholis, facit. Vide quoque Epiphanium tom. 2. l. 3. c. 80. Erant autem quaedam earum extra civitates, qualis iila Philippis, in qua Apostolus Paulus, καθίσας ἐλάλει ταῖς συνελθούσαις γυναιξὶ, Considens alloquebatur mulieres, quae convenerant, loc. cit. qui tamen situs contionantem potius, quam precantem, exhibet Paulum. Interim precabantur olim stando, ingeniculando et sedendo. Abrahamus stabat coram Domino, Genes. c. 18. v. 22. ut et Publicanus, Lucae c. 18. v. 13. Unde et Proverb. Sine stationibus non consisteret mundus, apud Rabbi Iuda, inl. Musar. Vide Drusium praet. Matth. c. 6. v. 5. Stephanus posuit genua Actor. c. 7. v. 60
David sedebat coram Domino, 2. Sam. c. 7. v. 18. etc. Et quidem, Maimonides ex iure suis avito, aliique Magistrorum tradunt, ubicumque fuerit Israelitarum numerus denarius, eos oportere Proseucham sibi qualem cumque ad orandum aedificare, quae nuncupatur Domus Synagogae. Etiam in urbe qualibet, quoties sui essent iuris, invitos, reliquorum iussu, cogendos esse ad aedificandam sibi Synagogam et librum Legis, Prophetarum ac Hagiographorum comparandum etc. Dein subdit Proseuchas, ac Synagogas ita ubique exstrui debere, ut respiciant plagam illam, in quam precari mos est Urbis illius. Nempe orantis facies omnibus ex locis dirigenda erat versus plagam, in qua Templum situm erat, vide infra ubi de Respectu Templi Ad harum porro ostia, sicut ad Templi portas, mendicorum turba confluere solebat, a populo elcemosynam rogatura; unde factum, ut vox pro Nosocomio, vel potius Ptochotrophio, nonnumquam fuerit usurpata. Iuvenalis, Sat. 3. v. 296.
—— Quâ te quaero Proseuchâ.
Nec omittendum, cum de loco precationis hîc sermo, Talmudistas, populi negligentiam in precando obiurgantes, triplex Amen apud illos in usu esse, dicere consuevisse, quorum laudabile nullum. Primum vocarunt Jethoma, i. e. pupillum, cum absque zoelo ac animi fervore: alterum Cetupha, i. e. surreptitium, cum praecipitanter, prece nondum finitâ: tertium Ketugna, i. e. sectile, cum per oscitantiam, quasi in duas partes, sectum esset, pronuntietur, vide Caninium de Locis N. Test. c. 5. p. 38. Thom. item Godwyn. de Ritibus Hebr. l. 1. c. 3.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Proseucha — (v. gr.), jüdisches Bethaus an Flüssen, Brunnen, Wegen, um zu jeder Zeit die Andacht halten zu können …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Proseucha — Pro|seu|cha* [...ça] die; , ...chen <aus gleichbed. gr. proseuche̅, eigtl. »Gebet(splatz)« zu proseúchesthai »beten«> svw. ↑Synagoge …   Das große Fremdwörterbuch

  • proseucha — pro·seu·cha …   English syllables

  • proseucha — noun see proseuche …   Useful english dictionary

  • PROSEUQUE — Terme (gr. proseuchè , lat. proseucha ) qui désigne les synagogues dans le monde gréco romain. Les auteurs anciens et le Nouveau Testament l’emploient à l’exclusion de tout autre. La première proseuque mentionnée serait celle de Mizpa en… …   Encyclopédie Universelle

  • Proseuque — Un proseuque est une maison de prière, une synagogue dans le monde gréco romain. Dans le judaïsme de la diaspora hellénistique, il est question de proseuque pour désigner une synagogue. Sommaire 1 Étymologie 2 Attestations de proseuques d après… …   Wikipédia en Français

  • Synagogue — • The place of assemblage of the Jews. This article will treat of the name, origin, history, organization, liturgy and building of the synagogue Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Synagogue     Synagogue …   Catholic encyclopedia

  • DECEM Nummi — apud Romanos, singulis Equitibus, in Specaculis desidentibus, dati sunt olim, ad vinum et bellaria; sester tii scilicet, quorum quivis assem cum dimidio faciebat, ut infra videbimus. Unde Martl l. 1. Epigr. 12. cuius Epigraphe ad Sextilianum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ORATORIUM — I. ORATORIUM Congregatio sacra, in Communione Romana a Philippo Nerio Florentino, Romae in stituta, et approbata a Gregorio XIII. A. C. 1575. a Paulo V. confirmata, A. C. 1612. Hinc Cardin. Baronius, inter alios prodiit. Item alia Congrega io,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PTOCHIUM — in Vita S. Euphrosynae, c. 7. Relinque omnia et fuge facultates patris tui, quae multos mvenient heredes. Effice Ptochia, Hierocomia, Xenodochia, Monasteria etc. Graece πτωχεῖον, domus est pauperum hospitio destinata, Concilium Chalcedonense, act …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”